- CACTOS
- CACTOSapud Plin. l. 21. c. 16. in Sicilia tantum nascitur, suae proprietatis et ipsa, cuius in terra serpunt caules, a radice emissi, latô foliô et spinosô. Caules vocant κάκτους, nec fastidiunt in cibis, inveteratos quoque. Unum autem caulem rectum habent, quem vocant πτέρνικα, eiusdem suavitatis, sed vetustatis impatientem. Semen ei lanuginis, quampappum vocant, quô detractô et cortice, teneritae similis cerebro palmae est: vocant Ascaliam. Quae vera est descriptio Articacti, uti Galli vocant. Sed fallitur, quod sui generis esse et in Sicilia tantum nasci scribit: nam eadem res Carduus Romanorum et Cactus Siciliae. Eius pomum, squamatim compactum et pineae nuci simile, quod intus semen πακπῶδες gerit inclusum, περικάρπιον vocat Theophrastus: semen enim proprie καρπὸς; quod detrahi solebat, cum cactus manderetur. Uti hodieque lanuginem illam detrahunt, quam foenum vocant Galli. Sed nullus ibi cortex detrahendus, uti Plinius ait: quin ipse caulis cortice detractô mandebatur etc. Salmas. ad Solin. p. 226. Vide quoque infra in voce Carduus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.